monumenta.ch > Beda Venerabilis > bmv343.210 > bnf13013.130 > bkeCod.15.189v > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 124, 12
In terra polluta morieris, et populus tuus de terra sua captivitate migrabit. Quidam de familiaribus nostri principis fugam vestram detractorie arguunt, et ea quae vobis dictat amor iustitiae elationi mentis ascribunt. Sic de suorum dentium sanitate gaudeant, sicut ista ex affectu filiali pronuntiat. Certe nemo sapiens vestrum causatur egressum: docet enim Dominus de una civitate in aliam fugere . Ipse quandoque a Iudaeorum facie se abscondit , et eius imitator Apostolus persecutores suos in sporta demissus evasit . Sancta vero est et Deo accepta elatio, contra malitiam superbiae, divitias et honores, atque principum familiaritatem propter iustitiam contemnere; nobilis superbia est, nobilissima vero, si ipsa confusio contemnatur inconfusibiliter propter Christum, qui sicut Apostolus scribit , proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta.